Drop Down Menu

 

 
Encontrados 159 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 7 de 159

Liber exemplorum

ANÓNIMO (franciscano)

Click to minimize this section Details

Id 7
Autor:
ANÓNIMO (franciscano)
Lugar: Irlanda
Número: 7
Fecha: 1275 ca.
Texto completo:
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
Nº 113 [De illis qui iniuriam faciunt Ecdesie]: / "Quantum repungnent saluti Christianorum inordinaciones que fiunt in ecclesia testatur exemplum quoddam inter gesta sancti Bricii, condam discipuli et successoris beati Martini. Invenitur enim quod cum sanctus Martinus missam celebraret beatus Bricius vidit dyabolum retro post altare scribentem peccata que fiebant in ecclesia, ridendo, loquendo servicium Dei impediendo. Et dyabolus cum non haberet satis de pergameno volens ipsum extendere rupit pergamenum et collisit capud ad murum. Hoc videns beatus Bricius risit. Celebrata vero missa beatus Martinus increpavit eum de risu; qui dixit ei causam risus: et coniuratus dyabolus dixit quid scripserat. Beatus autem Martinus populo predicavit, et contriti sunt et confessi ita quod dyabolus coactus est delere quicquid scripserat".

Claves:
El demonio escribe , Estira el pergamino , Rompe el pergamino y provoca risas

Notas:


© Julio González Montañés.