Drop Down Menu

 

 
Encontrados 59 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 28 de 59

Epistolae obscurorum virorum

REUCHLIN, Johann

Click to minimize this section Details

Id 65
Autor:
REUCHLIN, Johann
Lugar: Alemania (Hagenau)
Número: 65
Fecha: 1515-19
Texto completo:
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
-33. V. C Pultronus Murcida Titivillo Corniculario. / "S. Non possum non dolere, non lachrymari, non mestus esse, ita nos excruciant viri boni et sapientes. De illis dumtaxat loquor, qui non sunt de nostro obscurorum grege. Et ideo de grege non ausim quicquam deponere tecum. Simplex plebecula, pueri quoque et mulieres, publico nos odio insequuntur. Clamitant enim in plateis 'huc huc veniunt obscuri Reuchliniste, non minus deo quam hominibus odibiles laciunt deinde in nos stercora. Quid multis? Canes nobis omnibus ultro non irritati adlatrant: nigris enim utimur larvis: nec id solum canes agunt, verum et viles caligas nostras et detrita vestimenta dilaniant. Vale Ex cella vinaria, ubi nobis dantur deorum responsa [et poetarum fabule a Baccho exponuntur]". -34. C Titivillus 3c Pultrono. / "S. P. D. Animam ago, mi charissime Murcida. Utinam essem cum Anchisiade in Elysiis campis, et hec tam infelicia non audirem. Proh deum atque hominum fidem! quid hoc est si contumelia non est, aut potius dei plaga? Que tu scribis, intolerabilia mihi videntur. Gratias [etiam] Gapnion nobis agit nulias, quin potius Obscuris omnibus maledicit. Alii preterea nos syncophantas, alii noctis filios, alii nebulones, alii humanas bestias, alii monstrosa mancipia, alii canes rabidos, nonnulli hereticos, blasphemnos et fetidissimam convitiorum sentinam appellant. Addunt quoque, nos solos obscuros cum Dathan et Abjron merito a terra absorbendos. Vale ex Argentina. Et te his oblecta felicitatibus".

Claves:
Aparece su nombre , El demonio escribe

Notas:


© Julio González Montañés.