Drop Down Menu

 

 
Encontrados 159 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 14 de 159

Tractatus de diversis materiis praedicabilibus [=Liber de septem donis Spiritus Sancti]

BORBONE, Stephanus de [=Étienne de Bourbon]

Click to minimize this section Details

Id 14
Autor:
BORBONE, Stephanus de [=Étienne de Bourbon]
Lugar: Francia
Número: 14
Fecha: 1250 ca.
Texto completo:
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
Nº 212: "Potest autem vocalis oracio multipliciter dividi (...) Nona species [est] psalmodiacio, cum decantacione Psalmorum. Debet autem fieri attente, distincte, devote, integre et subcincte (...) Contre illos qui inattente et indevote et indistincte psallunt, vel qui psalmorum detruncant versus, a suo intellectu eviscerant, dictiones sincopant, litteras oblitterant et oblictant, qui non intelligibiliter, sed congregatim quasi milvi clamant alter ad alterum, ad hoc facit exemplum magistri Jacobi, dicentis quod cuidam sancto viro apparuit dyabolus portans saccum plenum, et, adjuratus quid ferret, dixit quod veniebat de quadam ecclesia secularium, ubi collegerat ilium plenum saccum de sillabis et dictionibus detruncatis a psalmodiis, de quibus eos in judicio accusaret. Item ad idem, audivi quod frater Gaudfridus de Blevez referebat quod in dyocesi Senonensi, cum quidam sacerdos mortuus deberet sepeliri, evocatus a morte surrexit, et, inter ea que dicebat terribilia se vidisse, ait quod occurrerat ei infinita multitudo sacerdotum et clericorum incredibiliter aflictorum et oppressorum sub maximis sarcinis quas portabant; et dictum est ei querenti quod portabant sillabas et dictiones et ea que omiserant dicere distincte de Psalmis, pro quo gravissime punirentur" [1].

Claves:
El demonio escribe , El demonio llena un saco

Notas:


© Julio González Montañés.