Drop Down Menu

 

 
Encontrados 159 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 29 de 159

Scala coeli

GOBI, Johannes (jr.)

Click to minimize this section Details

Id 29
Autor:
GOBI, Johannes (jr.)
Lugar: Francia (Languedoc)
Número: 29
Fecha: 1330 ca.
Texto completo:
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
Legitur in 'Liber de septem donis', quod fuit quidam sacerdos deuotus qui celebrabata missa retro altare vidit dyabolum scribentem in pergameno longuissimo. Cumque pergamenum deficeret ei incepit cum dentibus ampliare more sutoris, ut maiorem posset recipere scripturam. Ad quem accedens sacerdos in virtute Ihesu Xristi dyabolo precepit ut in presencia totius populi diceret quid ibi scripsisset. Respondit demos: Hic scripsi omnia mendacia et detractiones, ascpectus impudicos, cogitationes inmundas, vanitates et omnia peccata populi tui, que hodie in ista ecclesia commiserunt. Hec facta in eclesia deum offendunt, et letificant nos inimicos. Tunc sacerdos assumpto pergameno, et lectis peccatus populo nunciauit. Cumque ad monitionem sacerdotis perfecte fuissent contriti et confessi, tota illa scriptura fuit de pergameno deleta, et demon confussionem attendes recellit dolens.

Claves:
El demonio escribe , Estira el pergamino

Notas:


© Julio González Montañés.