Drop Down Menu

 

 
Encontrados 159 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 6 de 159

Historia ecclesiastica gentis Anglorum

BEDA [=BEDE, =Baedae Venerabilis]

Click to minimize this section Details

Id 122
Autor:
BEDA [=BEDE, =Baedae Venerabilis]
Lugar: Inglaterra (Northumbria)
Número: 122
Fecha: 0731 ca.
Texto completo:
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
"...intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: ‘Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?’ Responderunt: ‘Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.’ Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar".

Claves:
Libro de pecados

Notas:


© Julio González Montañés.