Drop Down Menu

 

 
Encontrados 159 de 159 registros en la tabla Tutivillus en los textos
Mostrado 8 de 159

Sermones vulgares

VITRY, Jaques de [=Iacobus de Vitriaco / Vitracensis]

Click to minimize this section Details

Id 8
Autor:
VITRY, Jaques de [=Iacobus de Vitriaco / Vitracensis]
Lugar: Francia
Número: 8
Fecha: 1226 ca.
URL permanente:
Ampliar notas:

Texto:
Nº XIX: "Audivi quod quidam sanctus homo, dum esset in choro, vidit diabolum quasi sacco pleno valde oneratum. Dum autem adjuraret dyabolum ut diceret ei quid portaret ait : "Hec sunt sillabe et dictiones syncopate et versus psalmodie, que isti clerici in hiis matutinis furati sunt Deo; hec utique ad eorum accusationem diligenter reservo". Excubate igitur diligenter in mysterio altaris ne super populum oriatur indignatio". Nº CCXXXIX: "Unde quidam sanctus sacerdos, cum videret in quadam magna sollempnitate dyabolum dentibus extendere pergamenum, adjuravit eum ut dicere ei cur istud faceret. Cui demon respondit: "Scribo ociosa verba que dicuntur in hac ecclesia et quia hodie plus solito talia multiplicantur, propter sollempnitatem diei festi, videns quod non sufficeret cedula quam attuli, dentibus meis extendere conatus sum pergamenum". Quod audiens sacerdos cepit ea referre populo et omnes hoc audientes dolere et conteri ceperunt. Quibus dolentibus et penitentibus, dyabolus qui scripserat delere cepit, ita quod cedula vacua remansit...".

Claves:
El demonio escribe , El demonio llena un saco , Estira el pergamino

Notas:


© Julio González Montañés.